Docet et sanat languidos. Distribuuntur turbae, quasi per contubernia.
He teaches and heals the lame. The crowd is distributed into groups.
Mark 8: 1-91
IN illo témpore: Cum turba multa esset cum Jesu, nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Miséreor super turbam: quia ecce jam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent: et si dimísero eos jejúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt.