Summary: After many wars, the Romans still had no peace. In 390 B.C. the Gauls invaded Italy. They conquered many peoples and even defeated a Roman army. They entered Rome, and captured all but the Capitoline. There the geese awakened the sleeping Romans.

In rebus humanis, periculum non est rarum. Romani bellum habuerunt in multis diebus et in multis annis. Romani bellum habuerunt cum Etruscis. Etiam bellum habuerunt cum Aequis. Habuerunt bellum cum multis. Sed Romani fortes fuerunt. Viri magni in exercitibus Romanis fuerunt. Ergo Romani vicerunt Etruscos. Etiam vicerunt Aequos. Sed Romani non semper vicerunt. In anno trecentesimo nonagesimo (390) ante Christum, barbari venerunt ex Gallia in Italiam. Galli fuerunt barbari. Galli pugnaverunt cum multis in Italia. Galli vicerunt multos. Galli etiam pugnaverunt cum Etruscis. Galli vicerunt Etruscos in pugna. Galli etiam venerunt in terram Romanam. Galli pugnaverunt cum exercitu Romano. Galli vicerunt exercitum Romanum. In exercitu Romano fuerunt multi viri magni et fortes. Sed Galli etiam fuerunt magni et fortes. Galli vicerunt Romanos. Galli venerunt etiam in urbem Romanam. Galli ceperunt fere totam urbem. Sed Galli non ceperunt totam urbem. Galli non ceperunt Capitolium. In Capitolio viri fortes fuerunt. Sed viri fortes dormiebant (were sleeping) in Capitolio. Viri non audiverunt Gallos in Capitolio. Sed anseres fuerunt etiam in Capitolio. Anseres non dormiebant. Anseres audiverunt Gallos. Anseres exclamaverunt. Romani audiverunt anseres. Romani pugnaverunt cum Gallis.

Tapescript Practice