Nihil novi hodie; veteribus studeamus

Summary: Legend tells how the Roman laws came to be written. At first only the patricians knew the law—the plebs therefore were at a disadvantage. More civil strife resulted. Finally a commission was sent to Greece to study the laws of Solon. When the men returned, the laws were written down. This quieted the plebs, and civil strife was stopped for the time being.

Romani narraverunt fabulam de legibus Romanis. In primis diebus Romani habuerunt leges. Sed soli patricii sciverunt leges Romanas. Plebs non scivit leges. Ergo plebs in periculo fuit. Plebs non amavit periculum. Et plebs non amávit patricios. Plebs dixerunt quod patricii non amaverunt plebem—patricii non scripserunt leges. Plebs in periculo est quia patricii non scripserunt leges. Patricii mali sunt. Non sunt boni. Ergo rursus pugna fuit in urbe. Cives pugnaverunt cum civibus. Patricii pugnaverunt cum plebe. Plebs pugnavit cum patriciis. In primis diebus, quando plebs pugnavit cum patriciis, plebs non remansit in urbe. Plebs venit in Montem Sacrum. Sed plebs non remansit semper in Monte Sacro. Plebs rursus venit in urbem quando patricii dederunt tribunos plebis. Sed nunc plebs remánsit in urbe. Plebs non venit in Montem Sacrum. Plebs non remansit in urbe quia amaverunt patricios. Plebs remansit in urbe quia amaverunt Romam. Ergo senatus Romanus misit viros in Graeciam. Viri Romani viderunt leges Solonis (of Solon). Leges Solonis bonae fuerunt. Postquam viri Romini viderunt leges Solonis in Graecia, rursus venerunt in terrain Romanam. Rursus venerunt in urbem. Senatus scripsit leges. Plebs rursus vicit patricios. Patricii enim scripserunt leges. Postquam patricii scripserunt leges, plebs non habuit pugnam cum patriciis. Plebs non fuit in periculo magno. Plebs sciverunt leges. Leges bonae fuerunt.

Vocabulary

Tapescript Practice