Lesson 3
Lesson 3.
Adámus hábuit multos líberos, inter quos Caïnus et Abel numerántur: hic erat pastor, ille agrícola. Utérque óbtulit dona Dómino: Caïnus quidem fructus terrae; Abel autem oves egrégias. Dona Abélis placuérunt Deo, non autem dona Caïni; Quod Caínus aegrè tulit. Dóminus dixit Caïno: “Cur ínvides fratri? si rectè fácies, recípies mercédem; sin autem malè, lues poenam peccáti.
Caínus non páruit Deo: dissímulans iram, dixit fratri-suo: “Age eámus deambulátum.” Itaque unà ambo abiérunt foras: et quum essent in agro, Caínus írruit in Abélem, et interfécit eum. Deus dixit Caïno: “Ubi est tuus frater?” Caïnus respondit: “Nescio; num ego sum custos fratris mei?”
Deus dixit Caïno: “Caïne, quid fecísti? sanguis fratris tui, quem ipse fudísti manu-tua clamat ad me. Infésta tibi erit terra, quae bibit sánguinem Abélis: quum colúeris eam longo et duro labóre, feret nullos fructus: eris vagus in orbe terrárum.” Caïnus, despérans véniam, fugit.
The Real Vulgate
How about I just link to the relevant chapter at drbo.org?
or Biblia Genesis 4
or New Advent (Also with Greek!) Genesis 4
Which is your favourite online Vulgate Bible?
Quiz
I’ve put together this quick quiz using Lumi
[ Open the above in its own tab ]
And Quizlet seems to be handy again