Lectio Nona

De nominativo in declinationibus quarto et quinto
De infinitivo

Preliminary note: Today we are going to begin to use the present infinitive. In Latin, these present infinitives all end in -re. Translate them with the word “to” in English. For example: serváre -to save.

Summary: The Romans were almost constantly at war—if not with foreigners, with one another. The Greeks in Southern Italy, called Magna Graecia, began to fear Rome. They invited the King of Epirus, Pyrrhus, to destroy Rome. Pyrrhus scared the Romans with the elephants. But he was not successful, and finally returned home.

Romani fere semper bellum habuerunt. Quando bellum cum aliis nationibus non habuerunt, patricii pugnaverunt cum plebe. Quando patricii non pugnaverunt cum plebe, bellum habuerunt cum aliis. Ergo fere semper Roma in bellis fuit. Roma fuit magna bellis. Graeci non solum in Graecia fuerunt: Graeci etiam fuerunt in Italia meridionali. Dixerunt quod Italia meridionalis fuit “Magna Graecia.” Graeci timuerunt potestatem Romanam. Graeci voluerunt servare urbes Graecas a Romanis. Voluerunt defendere terram Graecam a Romanis. Voluerunt servare terrain Graecam a Romanis. Ergo Graeci miserunt legatos in Epirum. In Epiro rex fuit Pyrrhus. Graeci rogaverunt Pyrrhum venire. Pyrrhus venit in Italiam. Venit cum exercitu. Venit etiam cum elephantis. Romani timuerunt elephantos. Romani non viderunt elephantos ante hoc (this) bellum. Multi Romani non remanserunt in pugna quando viderunt elephantos. Romani voluerunt servare Romam. Romani voluerunt defendere terram Romanam. Sed Romani dixerunt quod in periculo fuerunt ab elephantis. Romani potuerunt pugnare cum viris magnis et fortibus. Sed Romani timuerunt pugnare cum elephantis. Elephanti magni fuerunt—viri parvi fuerunt. Romani non potuerunt stare ante elephantos. Ergo Pyrrhus vicit Romanos. Sed Pyrrhus non potuit capere urbem Romanam. Pyrrhus voluit capere urbem Romanam. Graeci rogaverunt Pyrrhum capere urbem Romanam. Sed non potuit. Romani vicerunt Pyrrhum aliis pugnis. Romani pugnaverunt etiam cum elephantis. Voluerunt servare Romam. Ergo Pyrrhus non remansit in Italia. Pyrrhus venit rursus in Epirum.

Tapescript Practice

[ Open the above in its own tab ]

Previous
Next