Lectio Duodecima
Nihil novi hodie—veteribus studeamus
Summary: After the first Punic War, Carthage was in need of money and trade—they had paid a heavy indemnity to Rome. Hamilcar, father of Hannibal, went to Spain as general. Hannibal went with him. According to legend, Hannibal put his hand on the altar and swore eternal hatred against Rome. When he became general, Hannibal attacked Saguntum, a city friendly to Rome. Rome demanded the recall of Hannibal. It was refused. War starts.
Post bellum Punicum primum pax fuit. Sed Carthaginienses non habuerunt pecuniam multam. Roma enim accepit aurum multum a Carthaginiensibus post bellum primum. Carthago ergo non habuit multum aurum. Necesse fuit invenire terras novas. Necesse fuit venire in Hispaniam. Quia in Hispania fuit aurum multum. Et mercatores Carthaginienses potuerunt facere mercaturam multam in Hispania. Hannibal fuit puer Carthaginiensis. Pater Hannibalis (of Hannibal) fuit imperator Carthaginiensis magnus. Pater Hamilcar fuit. Hamilcar fuit vir fortis, et imperator bonus. Hamilcar fuit bonus consiliis. Romani narraverunt fabulam de Hannibale. Dixerunt quod Hannibal, quando in Hispania fuit cum patre, Hamilcare, posuit manum in altare et promisit odium aeternum contra Romanos. Fuitne veritas in fabula? Nescimus (we do not know). Sed Hannibal, quando vir fuit, gessit bellum magnum cum Romanis. Urbs magna fuit in Hispania—nomen urbis (of the city) fuit Saguntum. Hannibal voluit capere Saguntum. Sed Saguntini amaverunt Romanos. Et Romani amaverunt Saguntinos. Ergo Saguntini miserunt legatos ad Romanos. Legati venerunt in senatum Romanum. Legati Saguntini rogaverunt auxilium. Rogaverunt Romanos venire exercitu magno. Ergo Romani miserunt legatos in senatum Carthaginiensem. Legati Romani dixerunt quod necesse fuit revocare Hannibalem. Sed Carthaginienses non revocaverunt Hannibalem. Carthago odit Romam. Ergo Romani miserunt exercitum magnum contra Hannibalem. Itaque gesserunt bellum Punicum secundum.
Vocabulary
Iterum Videamus Formas Veteres
- How do you say: to conquer, to fall, to do, to be, to give, to capture, to wish, to send, to know, to throw?
- Supply the proper form of magnus to go with each of these words:
a) ablative case: navibus, legibus, potestatibus, imperatoribus, urbibus
b) objective case: reges, maria, pontes, veritates, consilia, nomina.
- How do you say: they captured, they created, they gave, he had, he found, they wished, he put, they waged?
Nunc Exerceamus Nos
Hannibal promisit odium aeternum contra Romanos. Romani acceperunt victoriam egregiam. Nomen Romanum magnum fuit. Romani non magni fuerunt mercatura. Sed Carthaginienses magni fuerunt mercatura. Romani magni fuerunt bello et victoriis. Mercatores amaverunt habere multum aurum in manibus. Non est necesse habere aurum multum. Aurum est bonum, sed non est necesse habere aurum. Romani habuerunt bellum cum Carthagine saeculo tertio (III) ante Christum. Pater Hannibalis fuit imperator bonus. Columbus posuit aurum multum in naves. Sed Columbus non posuit agnos multos in naves. Agni enim non amaverunt mare. Agni non fuerunt nautae. Fuitne Maria nauta? Non, sed Marcus fuit nauta. Et Columbus fuit nauta. Columbus potuit invenire Americam. Columbus vidit Isabellam in Hispania.
Post bellum, Carthaginiénses voluérunt inveníre pacem. Pax est bona. Románi non potuérunt habére pacem aetérnam. Quando fuit pax in terra Romana? Fere semper bellum fuit. Románi non oderunt bellum. Sed bellum habére fuit necesse. In rebus humanis, pax non semper est. Carthaginienses non semper dixerunt veritatem. Sed etiam Romani non semper dixerunt veritatem. Romani amaverunt veritátem. Sed Románi non semper potuerunt invenire veritatem. Romani miserunt legatos in senatum Carthaginiensem. Sed Carthaginienses etiam miserunt legatos. Volueruntne Carthaginienses habere pacem? Habuitne Hannibal elephantos? Otique, Hannibal hábuit multos elephántos. Hannibal misit multos elephántos contra Romános in pugnis. Sed Románi non timuerunt elephántos. Romani viri fortes fuerunt. Romani potuerunt vincere elephantos. Románi laeti fuerunt quia victoriam habuerunt.
English to Latin
- When did Hannibal come?
- Hamilcar said that Rome was bad.
- But Rome wanted peace.
Tapescript
Repeat the exercises from Lectio Undecima.
Exam after Lectio Duodecima
Here is the printable pdf:
- Exam post Lection 12 and the answers